COMA Earini

COMA Earini
COMA Earini
nomen carminis, quô Flavii Farini Comam, primâ tonsione positam, prosequutus est Papin. Statitus, l. 3. Sylv. 4. cuius initium:
Ite Comae, facilemque percor transcurrite pontum:
Ite coronato recubantes molliter auro:
Ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos etc.
Nempe Capilli prim um positi, tam verticis, quam genarum, sueti Diis a Gentilibus dedicari; et ita commendari ipsis sequentium annorum prosperitas, talibus velut aetatis aut corporis libamentis, de quo retro diximus. Vovebantur autem et in pueritia certis Numinibus, quibus depositi postea sacrabantur. Hinc Earini, Domitiani Catamiti, hi capilli hîc primâ tonsione Pergamum mittebantur, in Fano Aesculapii consecrandi: eo quod Ephebus is ex ea civitate esset oriundus, ut indicari videtur hôc excellenti carmine. Mittebantur autem in pyxide auro factâ et sertis coronatâ, quod indigitant verba, v. 2.
----- coronato recubantes molliter auro.
Uti illa explicat Ioann. Bourdelotius, ad Petronium, p. 162. magis ad sensum Poetae, quam ea sunt, quae Paschalius affert ad b. l. Coronar. l. 1. c. 5. Nisi malis circulum hîc aureum et gemmatum intelligi, de quo infra qui et ipse cum capillis fuerit pyxidi inditus etc. Ex eodem carmine discimus, quomodo pueri istiusmodi ornatam habuerint frontem, quôque ritu capilli soliti sint incidi. Ita enim Poeta, v. 86.
Ipsi, cum primum niveam decerpere frontem
Decretum est, bumerosque mann nudare nitentes,
Accurrunt teneri Paphia cum matre voluces,
Expediuntque comas, et serica pectore ponunt
Pallia, tunc iunctis crinem incidêre sagittis,
Atque auro, gemmisque locant -----
Tales einim, frontem, erectis calamistrô capillis vittatisque ornatam, gerebant: cuiusmodi effigiem propesuit Laur. Pignorius de Servis, p. 75. primae edit. Additum capillis mittendis speculum, habes in seqq. nec sine precibus, quas Auctor in fine subiungit, v. 99.
At puer egregius, tendens ad sidera plamas:
His mihi pro donis, hominum mitissime custes,
(Si merui) longâ dominum renovare iuventâ,
Atque Orbi servare velis etc.
Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad hoc carmen, et plura hanc in rem praeter ea, quae supra diximus, apud A. Hottomannum, l. de Barba, Hadr. Iunium, de Coma, l. 4. Barthium modo dictum, Adversarior. l. 24. c. 13. Achillem Statium, ad Catullum, p. 293. Matth. Raderum, ad Martialem, l. 9. Epigr. 17. Bourdelotium ubi supra, Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • COMA — olim libertatis insigne, apud Gallos praesertim: unde Regalis capillitii ius priscis Francis, adeo celebre, apud Hottomannum, Francogalliae, c. 9. Aimoinum, de Gestis Francorum, l. 3. c. 61. etc. Certe omnes Galliae Reges usque ad Pippinum Caroli …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CRINIS — I. CRINIS Philosophus quidam Stoicus, cuius meminit. Diog. Laert. in Zenone, et Artian.in Epictet. l. 3. c. 2. II. CRINIS Sacerdos Appollinis, qui cum sacra Dei neglexisset, atque ob hoc nihil penitus fructuum eô annô collegisset, omnibus rebus a …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBA — I. BARBA auctore Eustathiô in. 2. Odyss. portus Troezenis est, urbis Argivorum. II. BARBA ut olim Philosophorum, Cynicorum inprimis, vide ibi: sic hodieque Sacerdotum Graecorum, praecipuum gestamen, et ipsâ nonnullis fide charius; quippe cum non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CRYSTALLINA Pocula — apud Statium, l. 3. Sylv. 4. in Coma Earini, v. 57. hic pocula magno Prima duci, murrasque graves, crystallaque portat Candidiore manu maximo olim in pretio, ut et alia ex eo vasa. Solinus, c. 20. extr. Illic (in Scythia) et crystallus, quem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CUPIDO — Amoris Deus, quem Hesiodus natum vult ex Chao et Terra, Simonides ex Marte et Venere, Arcesilaus ex nocte et Aethere, Alcaeus ex Lite et Zephyro, Sappho ex Venere et Caelo, Seneca ex Venete et Vulcano. Quidam ex sola Venere prognatum tradunt,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EARINUS — nomen formosi pueri apud Mart. l. 9. Epigr. 12. 13. 14. a Vere sic dictum. Fuit autem Eunuchus Domitiani, quem ideo Caesareum puerum vocat Papin. Stat. l. 3. Sylv. 4. initio quae est de coma Earini. Ite comae, facilemque precor transcurrite… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYRRHA — I. MYRRHA Graece μυῤῤὶς, herba est, simillima cicutae, caule foliique et folre, minor tantum et exilior, cibo non insuavis, Plin. l. 24. c. 16. sic dicta, διὰ τὸ μυρίζον καὶ ἐυῷδες, ob suavem eius fragrantiam, quam radice praefert. Dioscorides,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARENS Deorum — cognomen Domitiani, apud Statium l. 4. Sylv. 3. v. 139. Salve dux hominum, et Parens Deorum Praevisum mihi, cognitumque Numen. Propter reddita videl. vel addita Diis Templa. Idem Parens Latius, h. e. Iuppiter Ausonius, eidem, Comâ Earini et l. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLI — apud Gothos et Boreales populos in magna olim veneratione. In capillis esse, idem est, ac in virginitare esse, Longob. l. 2. Tit. 14. l. 20. et l. 24. Nuptae ex antiquo more caput tegebant, virgines nudum praebebant, demissis interdum a tergo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”